Difference between revisions of "Latin:Athanasian Creed"
								
								Jump to navigation
				Jump to search
				
				
		
					
								
							
		m  | 
				Graham grove (talk | contribs)   | 
				
(No difference) 
 | |
Revision as of 03:32, 13 October 2006
- Quicunque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem:
 - Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternam peribit.
 - Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur.
 - Neque confundentes personas, neque substantiam seperantes.
 - Alia est enim persona Patris alia Filii, alia Spiritus Sancti:
 - Sed Patris, et Fili, et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coeterna maiestas.
 - Qualis Pater, talis Filius, talis [et] Spiritus Sanctus.
 - Increatus Pater, increatus Filius, increatus [et] Spiritus Sanctus.
 - Immensus Pater, immensus Filius, immensus [et] Spiritus Sanctus.
 - Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus [et] Spiritus Sanctus.
 - Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus.
 - Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus.
 - Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens [et] Spiritus Sanctus.
 - Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens.
 - Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus [et] Spiritus Sanctus.
 - Et tamen non tres dii, sed unus est Deus.
 - Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus [et] Spiritus Sanctus.
 - Et tamen non tres Domini, sed unus [est] Dominus.
 - Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compelimur:
 - Ita tres Deos aut [tres] Dominos dicere catholica religione prohibemur.
 - Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus.
 - Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus.
 - Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.
 - Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii: unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.
 - Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus:
 - Sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.
 - Ita, ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit.
 - Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.
 - Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat.
 - Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, Deus [pariter] et homo est.
 - Deus [est] ex substantia Patris ante saecula genitus: et homo est ex substantia matris in saeculo natus.
 - Perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne subsistens.
 - Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem.
 - Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus.
 - Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum.
 - Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae.
 - Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.
 - Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis.
 - Ascendit ad [in] caelos, sedet ad dexteram [Dei] Patris [omnipotentis].
 - Inde venturus [est] judicare vivos et mortuos.
 - Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis;
 - Et reddituri sunt de factis propriis rationem.
 - Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum.
 - Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.
 
Return to Athanasian Creed contents page.