- Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
- Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
- Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
- Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
- Unusquisque enim onus suum portabit.
- Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
- Nolite errare : Deus non irridetur.
- Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
- Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.
- Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
- Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
- Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
- Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
- Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
- In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
- Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.
- De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
- Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
|