- Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio.
- Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
- Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
- Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
- Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
- Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
- Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
- Gemma gratissima exspectatio præstolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
- Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
- Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
- Semper jurgia quærit malus ; angelus autem crudelis mittetur contra eum.
- Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
- Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
- Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.
- Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
- Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
- Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
- Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
- Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.
- Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
- Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur.
- Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.
- Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
- In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terræ.
- Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
- Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
- Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
- Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
|