- Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.
- Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.
- Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.
- Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis ; terribilis est super omnes deos ;
- quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.
- Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
- Afferte Domino, patriæ gentium ; afferte Domino gloriam et honorem ;
- afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
- adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;
- dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.
- Lætentur cæli, et exsultet terra : commoveatur mare et plenitudo ejus ;
- gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
- a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
|