- Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
- Donum bonum tribuam vobis : legem meam ne derelinquatis.
- Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.
- Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi præcepta mea, et vives.
- Posside sapientiam, posside prudentiam. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
- Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conservabit te.
- Principium sapientiæ, posside sapientiam ; et in omni possessione tua acquire prudentiam.
- Arripe illam, et exaltabit te ; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.
- Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.
- Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.
- Viam sapientiæ monstrabo tibi ; ducam te per semitas æquitatis ;
- quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
- Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
- Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
- Fuge ab ea, nec transeas per illam ; declina, et desere eam.
- Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
- Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.
- Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
- Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruant.
- Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
- Ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui :
- vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
- Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
- Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
- Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
- Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.
- Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo : vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus : perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
|