- Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum.
- Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
- Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
- Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur.
- Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.
- Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
- Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
- Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
- Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
- Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
- Dies mei transierunt : cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.
- Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
- Si sustinuero, infernus domus mea est : et in tenebris stravi lectulum meum.
- Putredini dixi : Pater meus es : mater mea, et soror mea, vermibus.
- Ubi est ergo nunc præstolatio mea ? et patientiam meam quis considerat ?
- In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mihi ?
|