- Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
- Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ?
- Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.
- Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ? indica mihi, si habes intelligentiam.
- Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ?
- super quo bases illius solidatæ sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
- cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?
- Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ;
- cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?
- Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
- et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
- Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum ?
- et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea ?
- Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum.
- Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
- Numquid ingressus es profunda maris ? et in novissimis abyssi deambulasti ?
- Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?
- Numquid considerasti latitudinem terræ ? indica mihi, si nosti, omnia :
- in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit :
- ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
- Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ?
- Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
- quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli ?
- Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ?
- Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
- ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
- ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes ?
- Quis est pluviæ pater ? vel quis genuit stillas roris ?
- De cujus utero egressa est glacies ? et gelu de cælo quis genuit ?
- In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.
- Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
- Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis ?
- Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra ?
- Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ?
- Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ?
- Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ?
- Quis enarrabit cælorum rationem, et concentum cæli quis dormire faciet ?
- Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur ?
- Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,
- quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ?
- Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ?
|