- Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium.
- Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio : et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur.
- Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini : porro Athalia regnavit super terram.
- Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus : et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis :
- et præcepit illis, dicens : Iste est sermo, quem facere debetis :
- tertia pars vestrum introëat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quæ est post habitaculum scutariorum : et custodietis excubias domus Messa.
- Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem.
- Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris : si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur : eritisque cum rege introëunte et egrediente.
- Et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos : et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem.
- Qui dedit eis hastas, et arma regis David, quæ erant in domo Domini.
- Et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera, usque ad partem sinistram altaris, et ædis, circum regem.
- Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium : feceruntque eum regem, et unxerunt : et plaudentes manu, dixerunt : Vivat rex.
- Audivit autem Athalia vocem populi currentis : et ingressa ad turbas in templum Domini,
- vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terræ lætantem, et canentem tubis : et scidit vestimenta sua, clamavitque : Conjuratio, conjuratio.
- Præcepit autem Jojada centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis : Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos : Non occidatur in templo Domini.
- Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi.
- Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum.
- Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide : Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.
- Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terræ, deduxeruntque regem de domo Domini : et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.
- Lætatusque est omnis populus terræ, et civitas conquievit : Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
- Septemque annorum erat Joas, cum regnare cœpisset.
|