- Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
- Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.
- Ne avertas hominem in humilitatem ; et dixisti : Convertimini, filii hominum.
- Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit, et custodia in nocte ;
- quæ pro nihilo habentur eorum anni erunt.
- Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat.
- Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
- Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
- Quoniam omnes dies nostri defecerunt ; et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;
- dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
- Quis novit potestatem iræ tuæ,
- et præ timore tuo iram tuam dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
- Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.
- Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
- Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.
- Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
- Et sit splendor Domini Dei nostri super nos ; et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.
|