Changes

Jump to navigation Jump to search

Latin:Athanasian Creed

3,387 bytes added, 03:54, 25 April 2005
no edit summary
#Quicunque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem:
#Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternam peribit.
#Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur.
#Neque confundentes personas, neque substantiam seperantes.
#Alia est enim persona Patris alia Filii, alia Spiritus Sancti:
#Sed Patris, et Fili, et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coeterna maiestas.
#Qualis Pater, talis Filius, talis [et] Spiritus Sanctus.
#Increatus Pater, increatus Filius, increatus [et] Spiritus Sanctus.
#Immensus Pater, immensus Filius, immensus [et] Spiritus Sanctus.
#Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus [et] Spiritus Sanctus.
#Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus.
#Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus.
#Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens [et] Spiritus Sanctus.
#Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens.
#Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus [et] Spiritus Sanctus.
#Et tamen non tres dii, sed unus est Deus.
#Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus [et] Spiritus Sanctus.
#Et tamen non tres Domini, sed unus [est] Dominus.
#Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compelimur:
#Ita tres Deos aut [tres] Dominos dicere catholica religione prohibemur.
#Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus.
#Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus.
#Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.
#Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii: unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.
# Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus:
#Sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.
#Ita, ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit.
#Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.
#Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat.
#Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, Deus [pariter] et homo est.
#Deus [est] ex substantia Patris ante saecula genitus: et homo est ex substantia matris in saeculo natus.
#Perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne subsistens.
#Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem.
#Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus.
#Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum.
#Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae.
#Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.
#Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis.
#Ascendit ad [in] caelos, sedet ad dexteram [Dei] Patris [omnipotentis].
#Inde venturus [est] judicare vivos et mortuos.
#Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis;
#Et reddituri sunt de factis propriis rationem.
#Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum.
#Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.


----

Return to [[Athanasian Creed]] contents page.
205
edits

Navigation menu